- ANTRUM
- ANTRUMvulgo S. Hermeland, Insul. Galliae Celticae ad Ligerim fluv. Aliis Antrium, vulgô Aindre. Lloyd. Insul. est amnica, in Ligere fluv. non procul ab huius ore et ab urbe Namnetis. Nomen ei a densis opacisque silvis, in medio sui montosa est, longa 24. stadia, habetque proximam insul. atque sibi consimilem, licet minorem, Antricinum vel Antriginum dictam. Forsan Antros est Pomp. Mel. l. 3. c. 2. ea, quae hodie Antrum dicitur, quamque ille pendere et attolli aquis increscentibus, ex vulgi opinione, refert. Hic Hermenlandus Noviomagensis, ex Praeposito Pocillatorum Regis Monachus Fontanellensis, Coenobio a Paschario, Namnetico Praesule exstructo, Abbas primus praepositus est, principatu Theodorici Francorum Regis et filiorum: quod a Nortmannis A. C. 843. post urbem Namnetum direptam, vastatum et incensum esle, docent tabulae Monasterii S. Sergii, in quibus Monasterium Antrum nomine Insulae appellatur, nec non Monasterium Insularum, quoniam in Insulis Namneticis nullum aliud Monasterium reperiebatur. Vulgô Insula haec Aindre, vel l'Isle d' Andre dicitur. Hadr. Vales. Notit Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.